COEMPTIO

COEMPTIO
COEMPTIO
unum fuit ex tribus Nuptiarum apud Romanos generibus, indigitatum Virgilio, l. 1. Georg. v. 31.
Teque sibi generum Tetbys emat omnibus undis.
Ubi Servius, Tribus, inquit, modis apud Veteres nuptiae fiebani. Usu; si verbi gratiâ aulier annô cum viro, licet sine legibus, fuisset. Farie; cum per Pontificem Maximum et Dialem Flaminem, per fruges et molam salsam coniungebantur, unde Confarreatio appellabatur --- Coemptione vero atque in manum conventione, cum illa in filiae locum, Maritus in Patris veniebat, ut si quis prior defunctus esset, locum baereditatis iustum alteri faceret. In quibus verbis quod Coemptionem cum in Manum Conventione, eandem videtur facere, arguitur a Seldeno, docente, etiam eam, quae usu erat uxor, et quae farre, in manum convenisse, sicque tres has legitimas in manum
Conventiones nuptiales fuisse. Coemptioni autem ptetium intervenisse, indicat ipsa vox; quemadmodum et Sponsalibus apud Hebraeos, nummô eiusque valore initis, atque in Nuptiis, iteratis. Hinc Varro, de Vita Popul. Roman. l. 2. apud Nonium, Nubentes, ait, vetcri lege Romanâ asses tres ad maritum venientes ferre solitae; atque unum quem in manu tenerent, tamquam emendi causâ Marito dare, alium, quem in pede haberent, in foco Larium familiarium punere, tertium in sacciperio cum condidissent, compito vicinali solere rezonare; alii resignare. Quomodo emebat, aut quasi, Sponsa Sponsum. Sicuti apud Indos, pari boum, Sponsas mercabantur, teste Strabone, l. 15. Et de Germanis Tacitus, c. 18. Dotem non Uxor Marito, sed Maritus Uxori offert. Intersunt Parentes et propinqui, ac munera probant ---- In haec munera Uxor accipitur etc. De phiala Sponso Sponsaeve, ex Graecorum, aliorumque in Orienre populorum, more, dari solita, multa adnotavit Casaubonus, ad Atbeh. l. 13. c. 34 Equum item arnns instructum, peractis nuptialibus Sacris, dabat Spousae Sponsus, apud Thessalos, teste Aelianô, de Animal. l. 14. c. 34. Quam in rem plura, ubi de Dote. Sed et emptas pariter Uxores, in ipsis Sponsalibus Nuptiisque, notat ex LL. veteribus Burgundionum ac Saxonum, Brissonius, de Ritu Nupt. Vide quoque Iac. Gutherium, de vet. Iure Pontisic. l. 2. c. 6. Qui ritus etiam in Christianismo ex parte retentus est. sane Coemptioms vereris reliquiae manifestissimae sunt, in arris Sponsalitiis ac pecunia pro more in ipso nubendi actu memorata: uti pluribus docet Brissonius, l. cit. et Ioann. Seldenus, Uxor. Hebraic. l. 2. c. 20. et 25. Vide quoque infra Materfamilias, it. Solidus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Coemptio —    • Coëmptio,          см. Mancipatio, и Manus …   Реальный словарь классических древностей

  • coemptio — kōˈempshē(ˌ)ō, emptē noun ( s) Etymology: Latin Roman law : a ceremony symbolizing the sale of a woman to a man and bringing the woman under the manus of the man usually (1) as a plebeian marriage but sometimes (2) as a device of the woman to… …   Useful english dictionary

  • coemptio — co·emp·tio …   English syllables

  • coemptio — /kowem(p)shiyow/ One of the modes in which marriage was contracted among the Romans …   Black's law dictionary

  • coemptio — /kowem(p)shiyow/ One of the modes in which marriage was contracted among the Romans …   Black's law dictionary

  • coemptio — A fictitious sale of an estate to relieve it of sacrificial duties attached to it; a marriage ceremony depicting the sale of bride and groom to one another. See the derivative term coemption …   Ballentine's law dictionary

  • Manus marriage — Statue depiction of Ancient Roman Matrimonium Manus (pronounced /ˈmeɪnəs/, Latin: [ˈmanʊs]) is Ancient Roman marriage,[1] of which there were two forms: cum manu …   Wikipedia

  • Manus — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar a …   Wikipedia Español

  • Matrimonio en la Antigua Roma — Paquius Proculus y su esposa. Acuarela de Pompeya, del siglo I, actualmente se exhibe en el Museo de Capodimonte …   Wikipedia Español

  • Duenos Inscription — The Duenos inscription, as recorded by Heinrich Dressel. The Duenos Inscription is one of the earliest known Old Latin texts, dating from the 7th century BC. It is inscribed on the sides of a kernos, in this case a trio of small globular vases… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”